64
bus adhuc varietas fluxus & refluxus interdum
obſeruetur, id accidit ex eo quod mare ipſum totum non
ſemper eamdem præciſe in ſe continet aquæ
quantitatem. æſtate enim quando Sol plurimos trahit ex mari
vapores, neque eos pluuiis reficit, & flumina ſunt
longe tenuiora minus aquæ continet, quam hyeme: non
mirum igitur ſi mare quando minus eſt, minora etiam
actione Lunæ & Solis faciat in fluxu incrementa, &
maiora in refluxu decremẽta; & contra quando maius
eſt, maiora faciat fluendo incrementa, minora vero
refluendo decrementa.
QVAESITVM SEXTVM.
36 Cur non eadem diei hora aqua ſit vbique &
altisſima & depresſisſima, ſed magna ſit in hoc
horarum diuerſitas, tum eodem loco, tum etiam diuerſis,
quoad initium tam fluxus quam refluxus comparatis?
Reſpondeo, ex mea poſitione ſequi, finem fluxus, hoc
eſt, maximum vniuſcuiuſque diei tumorem aquæ, vbiq;
niſi quid obſtet, (de quo inferius) debere contingere
quando Luna exiſtit circa loci meridianum, hoc eſt,
ad horam aſtronomicam duodecimam Solarem, tam
diurnam quam nocturnam; finem vero refluxus, & initium
fluxus quãdo eadẽ Luna exiſtit circa horã
Solarem vtramque ſextam: quia maximus aſcenſus aquæ
ubique eſt, quando uertex uterque aquei cumuli
Lunaris eſt in ipſo loci meridiano: maxima uero aquæ
depreſſio eſt vbique, quando illi vertices cum toto ſuo
circulo concurrunt cum ſexta hora Solari, tunc enim
eſt cumulus ab illius loci meridiano remotiſſimus.
Ideoque ſemper, quoties luna eſt circa meridianum
loci, tunc in eo loco aqua debet eſſe altiſſima, quan-