65
tum illo die eſſe poteſt: depreſſisſima vero quoties
Luna exiſtit in circulo horæ ſextæ. Et quoniam non
eadem hora ſolari quotidie Luna eſt aut in meridiano,
aut in circulo horę ſextæ, ſed variat plurimum, ideo
quotidianus hic effectus, finis nimirum & initium
fluxus & refluxus, quotidie per totum menſem variat
horas ſolares. In coniũctione enim, & oppoſitione
luminarium eo die finis aſcenſus aquæ eſt circa horam ipſã
duodecimam illius loci, & diurnam & nocturnam;
principium vero circa horam ſextam: & tunc concurrunt
ſimul & coincidunt in vnũ luminaris hora cum ſolari.
Sequenti vero die paulo ante primam & ſeptimam
horam id fiet, quia luna retrograde, iuxta ſucceſſionem
ſignorum, receſſit à Sole tanto ſpatio, quantum vt
percurratur interponitur mora circa 48. minutorum
horariorum. Quando ergo Sol erit in prima vel ſeptima
hora aſtronomica à meridie vel media nocte, Luna in
primo ætatis ſuę menſtruæ die erit vel circa meridianũ,
vel circa circulũ horæ ſextæ ſolaris: & ſic vna ferme
hora, dẽptis nẽpe duodecim minutis, ſerius continget
aquæ ſumma ſeu eleuatio, ſeu depreſſio. Altera
die circa ſecundam & octauam: & ſic deinceps.
37 Ad habendam igitur horam ſummi culminis aquæ quotidie, Lunæ ſolius locus in cęlo eſt obſeruandus, non item Solis, quia, vt dicimus, cumulus aqueus lunaris eſt multo maior quã ſolaris: non obſtante enim cumulo ſolari, Luna nihilominus ſui cumuli vertice, cum toto illo ſuo circulo aquas circulariter trahente, percurrit omnes horas quotidie, & eleuat aquas ſupra verticem cumuli ſolaris; niſi vbi exiguæ ſunt aquæ, ita vt cumuli vtriuſque luminaris ſint pene æquales; tunc enim in aſpectu quadrato, vt iam expoſui, neque fluxus eo die fit, neq. refluxus. Si ergo in ſchemate pag. 9.