Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est

67


ſumma eleuatio aquæ, dum Luna fuerit in eodem circulo horario ſolari. Sic Londini circa pontem Tameſis quotidie ſumma eſt aquæ in flumine eleuatio, Luna exiſtente ad circulum horæ tertiæ ſolaris: ſumma vero depreſſio aquæ quotidie contingit Luna exiſtente ad circulum horæ vndecimæ. Qui igitur præparauerit ſibi inſtrumentũ, quale ſupra deſcripſi, pag. 9. ſi vult cognoſcere vbique ſingulis diebus quota hora ſolari aqua ſit altiſſima, ponat notulam Lunæ, ſeu initium circuli Lunaris ſub hora ſolari ſummæ eleuationis aquæ ſemel obſeruata, tunc dies ætatis Lunæ ſupra ſe in circulo horario habebit horã ipſam ſolarem, in qua ſũmus aquæ eo die habetur aſcẽſus. Si vero cognoſcere vult quota hora eo die ſit maxima aquæ depreſſio, ponat ſimiliter notulam Lunæ, ſeu initiũ circuli Lunaris ſub hora ſolari maximæ depreſſionis, ſemel obſeruata, & tunc dies ætatis lunæ dabit ſupra ſe poſitam horam ſolarem, qua deſinit refluxus, & incipit fluxus, ſeu aſcẽſus in eo loco perpetuis temporibus. Obſeruandus ergo vbique initio ſemel eſt circulus horarius, in quo ſitam Lunam eſſe contingat tempore maxime eleuationis, vel depreſſionis aquæ, nam perpetuo in eo loco quotidie maximus aſcenſus & deſcenſus aquæ erit, Luna in iiſdem circulis horariis exiſtente.

40 Audiui & legi ſcriptas relationes, quæ maximam circa horas fluxus & refluxus varietatem recenſẽt. Nam alicubi ſummus aquæ tumor præcedit Lunam per aliquot horas, alicubi vero ſubſequitur; & alicubi prius intumeſcit mare à parte occidentali, quam à parte orientali: alicubi etiam in duobus locis inter ſe ad quindecum vel etiam viginti gradus longitudini diſſitis, eadem hora ſit plenum mare, in intermediis vero nequaquam, ſed aliquot horis prius, vel poſterius. Addo obſeruari alicubi in Oceano maximum maris tumo-

rem 
I 2