Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est

68


rem eſſe, dum Luna tribus horis iam prætergreſſa eſt illius loci meridiem, & mediam noctem. Alicubi vero, ſed extra Oceanum, luna occupante meridiem, eſſe aquam depreſſisſimam; eadem vero occupante circulum horæ ſextæ ſolæis, aquam eſſe altisſimam, cum effectu penitus contrario, Harum omnium varietatum cauſam me plene, & exacte poſſe aſſignare diffido. Illud tamen conſtanter aſſero, his omnibus non obſtantibus, fluxum & refluxum omnino lunæ potiſſimum deberi. In his enim omnibus varietatibus illis locis perpetuo luna in certo puncto cæli exiſtente, maxima fit aquæ eleuatio & depreſſio. Et ſẽper ac vbiq. vbi ęſtuat mare, lunæ motus totum æſtum dirigit, & per totum menſem variat ſua initia, ſuumque finem fluxus & refluxus, prout Luna quotidie ſuum curſum in Zodiaco peragit, ſecundum ſuccesſionem ſignorum: & vbique locorum ſuas horas lunares omnis fluxus & refluxus ſeruat conſtanter & infallibiliter. Quod autem non vbique iiſdem horis iiſdemq. in punctis fiant hi effectus, non ſequitur ipſos effectus non eſſe Lunæ tribuendos, tribuendos vero aliis cauſis extra Lunam; ſequitur duntaxat effectum Lunæ, vbi adſint cauſæ impedientes, & remorantes, plenum locum ſuis debitis horis & punctis non habere; quæ causę impedientes tales eſſe poſſunt, vt licet fluxus & refluxus non debeatur alicubi proxime & immediate Lunæ, & cumulis illis lunaribus, is tamen totus debeatur illi tandem remote & reductiue. Loca profecto littoralia, ſinus, freta, amfractus, canales ordinarie replentur, & euacuantur per motum lateralem aquæ, curſumque ipſius, & conſequenter per acceſſum & receſsum lateralem aquæ: qui curſus & motus non debetur immediate Lunæ, ſed grauitati naturali aquæ, per quam aqua naturaliter

fluit