Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est

69


fluit ad decliuiora, quouſque illa reperitur in aliqua parte editiori, & aditum habet non impeditum ad decliuiora. Omnis enim motus lateralis aquæ, vt ſit naturalis, ſemper præſupponit decliuitatem, ſine qua, aqua naturaliter non poteſt moueri, ſed debet quieſcere & ſtagnare. Quod vero aqua ſit editior in vna parte, decliuior in altera, hoc à natura non habet, ſed ab aliqua vi externa. Vis hæc eſt in Sole & Luna, ſed multo maior in Luna, vt aquas in cumulos iam expoſitos reducat, vbi per littora & terras non impeditur. Illi cumuli in amplis Oceanis habent partes aquæ altiores, quam ſint aquæ in ſinubus & anfractibus terrenis Oceano adiacentibus, quia in illis Luna non facit cumulum, vt explicaui: igitur ex partibus illis altioribus cumuli aquæ Oceani, deſcendunt aquæ naturaliter ad decliuiores ſinus, littora, & amfractus: & vbi ſunt multi amfractus inter ſe peruii, ex vno, qui ſit propinquior Oceano, & ab Oceani cumulo repletus, deſcendit aqua ad alium remotiorem & humiliorem, & ſic ex vno in alium. Qui deſcenſus vbi ſunt multi amfractus, vt in mari Britannico, Baltico, Germanico, motus ſæpe efficiunt contrarios, quia mare ex cumulo illo Oceani irrumpit per diuerſa oſtia, ita vt ſæpe duo curſus contrarii ſibi obuient, & ibi prius intumeſcat mare vbi ſibi obuiarunt, quam in aliis locis anterioribus, vel poſterioribus. Et ſic confuſisſimi curſus confuſiſſime faciũt plenitudinem, & eleuationem maris; iiſdem tamen perpetuo lunaribus horis cuique loco propriis ſeruatis: quia motrix harum currentiarum Luna eſt, per ſuos cumulos in Oceano. Accedente enim cumulo in Oceano, puta ſeptentrionali, inde replentur ſinus omnes & canales Britannici, Baltici, Danici, Hollandici, Zelandici &c. recedente vero cumulo Oceani, iidem ſinus,

iidemq.