70
iidemque canales reſtituunt aquas Oceano veriis &
confuſis curſibus, prout variæ ſunt littorum
diſpoſitiones, dum Oceanus à cumulo Lunæ derelictus ſit
depreſſior. Et illi contrarii curſus poſſunt eleuare aquam vbi
ſibi inuicem obuiant, ad multo maiorem altitudinem
quam ſit cumulus lunę in Oceano, per aquę in illis
curſibus multiplicationem; vbi præſertim tumoribus
hiſce marinis ſe dẽt obuiam aquæ quoque multę
fluuiales, vt in Hollandia & Zelandia, Vbi aquæ fluuiales
Rheni, Moſę, Scaldis, & aliorum non paucorum nec
minimorum fluuiorum, præſente maritimo externo
tumore, effluere & ſpargi in mare non poſſunt, ſed circa
oſtia ſiſtunt, & conſequenter plurimum intumeſcunt.
Hæ porro tantæ verietates non obſeruãtur in aliis
maribus, quia non inuenies maria adeo ſinuoſa &
amfractuoſa per littora confuſisſime diſpoſita, ſicut eſt
Britãnicum, & Balticum, atque adiacentia; Nam inſula
Hibernię facit ſuos canales cum inſula Britannię, &
Britãnia binis faucib. haurit mare ex Oceano valde inter ſe
diſſitis, & diuerſis, alterę enim fauces ſunt in
extremitate meridiana Cantii, vbi Anglia facit canale cum
Gallia; alterę in extremitate ſeptentrionali Scotię:
adſunt deinde tot ſinus & magni inter Noruegiam,
Sueciam, Daniam, & partes adiacentes, in his ſinubus &
canalibus varios neceſſe eſt fieri & confuſos aquarum
curſus, iuxta littorum ſinuum, & canalium, nec non
etiam fundorum, & cauitatum, atque cauernarum ſub
mari latentium, diſpoſitionem; atque ideo
intumeſcentię & detumeſcentiæ à confuſis aquę curſibus
proficiſcentes varię debent eſſem & confuſę, tam in
magnitudine fluxu & refluxus, quam in tempore, & horis
eiuſdem, ſub certa tamen & conſtanti confuſione: nam
ſingula loca conſtanter ſuas ſerunat horas à Luna perpe-