Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est

92 P. 159. Quo brevior co dilucidior et cognitu facilior nar- ratio fiet. Difficile dictu est quantopere conciliet animos homi- num comitas affabilitasque sermonis. Cito nequitia subrepit, virtus difficilis inventu est, rectorem ducemque desiderat. Quid est tarn jucundum cognitu atque auditu, quam sapienti- bus sententiis, gravibusque verbis ornata oratio ? Egeo consilii; quod optimum factu videbitur facies. Hannibal (incredibile dictu !) biduo et duobus noctibus Adrumetum pervenit, quod abest a Zama circiter millia passuum trecenta. Humanus ani- mus cum nullo alio, nisi cum ipso Deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Quorsum haec tarn multa de Maximo ? ut videatis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem.


EXTRACTS FROM MURETUS.

I. Perge, ut facis, mi Alexander, amare litteras, eis te oblectare, in eis omnia et seria et joca tua collocare. Non magnus labor magno tibi olim honori futurus est. Ista via, quam tu nunc ingrederis, multi humili et obscuro loco orti ad amplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla ejusmodi praemia litteris proposita essent : ipsa tamen doctrina amanda esset per se : neque quidquam in homine ingenuo turpius est ignoratione earum rerum, quarum scientia sine litteris comparari non potest. Voluptas, quae ex turpibus capitur, celeriter transit, dolorem autem in animo diuturnum relinquit : at labor in rebus honestis collocatus, ipse quidem effugit ; memoriam autem sui in animo relinquit plenam honestissimae et solidissimae voluptatis. Haec cogita, et vale. Postrid. Id. Jul. Tibure.

II. Nemo est omnium, ad quem libentius, quam ad te, scribam. Sum enim animo ac voluntate erga te plane paterna. Sed vix credas, quam sim in hoc secessu occupatus ;