Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/103

E Wikisource
Haec pagina emendata est

praestantiam perveniri. Eis si ita imbutus es, ut possis Aristotelem suapte linguâ loquentem intelligere, ejusque etiam interpretes Graecos, sine cujusquam interpretation Latinâ consulere, non invitus patiar te ad studia philosophiæ gradum facere ; etsi, ut verum fatear, Demostheni, Thucydidi, Herodoto, Xenophonti, et hujus generis scriptoribus, praetereaque poetis Graecis annum adhuc unum dari maluissem. Volo equidem, quicquid ages, prospere tibi ac feliciter evenire : sed tamen non committam, ut, si absque illo instrumento te ad philosophiam contuleris, dicere unquam possis, Muretum tibi ejus consilii auctorem fuisse. Neque haec a me ita disputantur, quasi tibi in iis litteris, quae humaniores dicuntur, consenes- cendum arbitrer. Longe semper ab eâ sententiâ meus abfuit animus : sed tu et eâ aetate es, ut properare non debeas, et eo ingenio, ut, si firma ac solida doctrinæ fundamenta jeceris, ad summa omnia facile perventurus esse videaris. Nam quod ais, sine eloquentiâ multos ad summam amplitudinem perve- nisse, sine sapientiâ neminem : verius dixisses, et sine sapientiâ, et sine eloquentiâ, et sine ullo vero bono multos ea, quae vulgo habentur amplissima, et olim consecutos esse, et quotidie consequi. De quibus constitueram hoc loco pluribus disserere : sed avocor. Mi Rosci, ignosce occupationibus meis, et vale. Tibure. III. Non. Octobr. MDLXX.

VI. Bene facis, quod te Latine scribendo quotidie exerces, conatumque omnem adhibes, ut praestantiam in eo genere aliquam consequaris. Non enim dubito, quin et cetera vita, et istud tuum studium eo, quo debet, id est, ad propagandam gloriam Christi, et ad ecclesiam pro tuâ virili parte ab insultibus improborum defendendam dirigatur. Sed quid te usque huc deterruerit, ne ad me scriberes, dispicere equidem non queo. Nam neque eâ auctoritate sum, ut quisquam judicium meum vereri debeat : et si essem, summa tamen mea erga totam sodalitatem vestram voluntas omnem istum metum tibi facile adimere poterat : cum tu praesertim ita scribas, ut lau-