Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

que eventurum est, nunc se eo pervenisse, quo perveniendum est omnibus : hi communem sortem et in suis placide ferunt, et in semetipsis placide expectant. Miramur, Sacrate, mori eos, quos amamus ? Ipsi nos quotidie morimur. Quota pars superest in nobis ejus, quod in adolescentibus fuit ? Mei quidem paulatim moriuntur oculi, quos quotidie minus ac minus perspicaces fieri sentio : moritur memoria : mortua sunt alia, quae utinam multis abhinc annis mortua fuissent. Mihi crede, Sacrate, senectus mea vix alio nomine mihi gratior est, quam quod mihi placidiorem ad moriendum viam sternere videtur. Itaque mortuis amicis bene precemur : ipsi nos ad bene moriendum quotidie praeparemus. De silentio tuo, neque cur te purges, causa ulla est ; neque ullus metus, ne mihi propterea minus carus sis. Vale. Prid. Non. Februar. MDLXXXIV.

VIII. Heri redeuntem me a Balneis Aponi, quo me partim animi, partim valetudinis causa contuleram, excepe- runt litterae tuse : quae, quam mihi gratae fuerint, noli quaerere. Habebant egregiam sane atque illustrem significationem veteris illius ac perpetui amoris erga me tui : de quo, etsi mihi nunquam, ut dubitarem, contigit : tamen fit, nescio quomodo, ut omnis illius expressio, pergvata mihi, perque jucunda sit. Ego, mi Manuti, cum de eo, quod mihi contigerat, retulissem ad medicos, meque illis omni ex parte indicassem, neque quidquam de tota mea ratione ac consuetudinem vivendi reticuissem : nihil aliud reperire potui, nisi id, quod ipse per me facile suspicabar : nocere mihi, quod tarn raro exirem domo ; quodque, ut me impetus ceperat, ita me, nulla habita ratione temporis, aut ad legendum, aut ad scri- bendum darem. Itaque de eorum consilio meditor paullo laxius ac solutius vivere ; et ante cibum ambulatiuncula mo- dici sudoris aliquid excitare ; praetereaque, cum videbitur, alienis et oculis legere, et manibus scribere : quem ad usum parare cogito amanuensem quempiam, cui epistolas inambu- H