Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fuerunt ; eum qui eâ facultate excellebant, et maximis muneribus honestarentur, et honoribus amplissimis mactarentur : ætate nostrâ vocalis ille olim Musarum chorus conticuit ; quæque avaritia marsupia potentium clusit, eadem venas Heliconii liquoris obstruxit. Sed quod de Pindaro perstringit Pausanias, id fusius edisserit in quadam epistola Æschines. Ait enim illum, cum Atheniensium urbem commendasset his verbis, αἵτε λιπαραὶ καὶ ἀοίδιμοι Ἑλλάδος ἔρεισμ᾽Ἁθᾶναι, multatum esse a civibus suis, segre ferentibus, alienis eum potius, quam suis, illam tantam laudem dedisse. Quod ubi rescivere Athenienses, confestim miserunt ei duplum ejus pecuniæ, quam multæ nomine erat exactus : ipsumque aeneâ statuâ ornarunt. Ea statua visebatur Æschinis aetate ante regiam porticum : sedens Pindarus cum pallio, et diademate, lyram tenens : et supra genua apertum librum.


Sententiam illam, Patria est, ubicunque bene est, acute a Lysia reprehensam.

XII. Quod in vetere tragœdiâ Telamonis filius Teucer dixisse traditur, Patriam esse cuique, ubicunque cuique esset bene ; id etsi pulchre ac sapienter dictum videtur, profectumque ab animo excelso, et despiciente omnes acerbitates, quas homini objicere fortuna posset : graviter tamen et vere reprehensum est ab oratore prudentissimo et acutissimo, Lysia : demonstratumque, eam sententiam hominis esse de suis tantum commodis solliciti, neque ad civilem communionem apti : non enim valde laborabit, quid patria sua fiat, quicunque eo erit animo, ut illius caritatem opportunitatibus suis metiatur. Solum ipsum, cui primum institit, et cœlum ipsum, unde primum spiritum duxit, diligat oportet, qui se bonum civem perhiberi vult. Itaque Ulyxes, ut est in fabulis, cum apud Calypsonem posset in omnibus deliciis vivere, tamen