cultoribus pollicetur : sed philosophico magis, quam oratorio more ; non ut ei quidquam alieni affingam, aut quae ipsius propria sunt, amplificandi causâ in majus extollam : quorum alterutrum si coner, ipsa mihi Philosophia, tanquam Achilli Homerica Pallas, manum injiciat: sed ut nudo ac simplici orationis genere, quale veritatis proprium esse ait Euripides, ea, quæ ad rem facere videbuntur, exponam. Primum igitur non artium modo, sed omnium omnino humanarum rerum dignitatem atque proestantiam ex fine, ad quem earum quaeque dirigitur, pendi ac spectari arbitror oportere : ut, quanto cujusque finis praestantior ac divinior est, tanto ipsa ceteris excellere judicetur. Quo posito : est enim ita perspicuum, ut probationis non indigeat : quis unquam reperietur tanta vi praeditus ingenii, tantâ eloquentiæ copia instructus, qui se de Philosophiâ, pro ipsius dignitate, verba facere posse confidat ? Non enim ilia sibi opes ac copias, quæ et saepe possessoribus suis exitio sunt, et tam multis casibus eripi possunt : non honores et imperia, quæ, quod concupiverint, multi ; quod aspernatus sit, nemo unquam vituperatus est ; non quidquam denique proponit ejusmodi, quo et carere sine probro, et abundare sine gloria liceat : sed eam, ad quam omnes adspirant, quam sibi votis omnibus expetunt, ad quam omnes suas actiones, omniaque consilia referunt, felicitatem. Quanto igitur ceteris omnibus bonis antestat felicitas, tanto philosophia ceteris artibus antecellit. Quod si tanto studio coluntur artes quaedam, quae nihil sibi aliud, quam lucrum, et rei familiaris amplificationem tum incertam, tum laboris ac periculi plenam proponunt : quanto haec studio digna est, quâ parantur veræ illæ opes animi, quæ non furto eripi, non incendio absumi, non naufragio absorberi possunt : quæque certam rectamque viam commonstrant ad persequendum id bonum, quo cetera omnia continentur ? Si tanto in honore medicina est, quod habere levationem morborum, quibus tentatur corpus, bonæque valetudinis ac firmitatis tum effectrix esse, tum conservatrix ere-
Pagina:Exercises on Latin syntax, adapted to Zumpt's grammar; to which are added extracts from the writings of Muretus.djvu/111
Appearance