siquidem in regali palacio capellam speciosissimam construit: in qua sacrosanctam coronam domini Spineam, et maximam partem sancte crucis ferrumque lancee quod latus apperuit salvatoris cum pluribus aliis reliquiis dignissime collocavit: quas a Constantinopolitano imperatore receperat cum inmensis laboribus et expensis.
Diem vero anniversarium quo in dicta capella huiusmodi reliquie sunt recepte sollempnizari instituit: magnis ad hoc indulgenciis a sede apostolica impetratis. Et tria festa in huiusmodi sollempnitate convertens primum voluit fieri per predicatores, reliquum per minores, tercium vero per alios religiosos comunes. In ecclesia vero dum celebrarentur divina nullius colloquium admittebat: nisi urgeret necessitas aut evidens utilitas appareret: et tunc ne sua impediretur devocio breviter et succincte. Et tanquam alter Iheremias in sua devotione fontem lacrimarum siciens suo confessori quandoque familiariter recognovit: quod aliquando in oratione deus lacrimas sibi dedit quas cum sentiret per genas in os defluere non solum cordi set ori dulcissime sapiebant.
Opprobria vero fidei Christiane audire non poterat: zelando zelum dei tanquam phunees graviter puniebat. Unde quendam civem Parisiensem qui turpiter iurando Christi blasphemaverat iuxta regale statum quod de consilio prelatorum et principem contra sic enormiter blasphe-