num sancte crucis flexis genibus, resoluto crine ac nudis pedibus procederet, testantur eorum oculi; qui tunc ipsum sine lacrimis non poterant intueri. In regimine vero regni, ita potenter et prudenter se habebat; quod absque aliqua personarum acceptione, cum diligenti causarum discussione, reddebat iudicium et iusticiam; unicuique. Consiliarii quoque sui et potentes regni videntes sapientiam dei esse in illo; cum dilectione sincera, ipsum etiam plurimum formidabant. [Nota marginalis:Tu autem.] Timens autem ne cause pauperum vix ingrederentur ad eos ad minus bis in ebdomada ad audiendum conquerentes; in loco patenti se ponebat, et mediante iusticia et plurium misericordia faciebat celeriter expediri. Et quando negotium fidei per prelatos seu inquisitores deferebatur ad eum; omnibus aliis post positis faciebat illud cicius expediri. Duella vero tanquam a iure prohibita cuius quam instancia non admittebat; set per aliam viam iuri consonam; etiam magnatum maleficia puniebat. Statuit insuper adabolendam voraginem usurarum, ut obligatos Iudeis, aut aliis publicis usurariis, per litteras nullus iusticiarius compelleret ad solvendum.
Et quia pacem operatur iusticia, dedit deus sibi pacem, et regno tranquillitatem. De hoc etiam habebat gratiam specialem, quod inter se discordantes, ut communiter ad concordiam revocabat.
Tandem post multorum curricula, quibus se