Jump to content

Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

in omni genere virtutum excercuit, audiens desolationes et pericula terre sancte, velud alter Mathatias cum filiis suis mala gentis Christiane sanctorum terre non sustinens, deo inspirante secundo transfretare curavit cum filius suis comitibus et magnatibus ac nobilibus regni et communis populi multitudine copiosa

VIII

S ed quando naves ascendere debuerunt, sanctus rex filios suos clementi vultu prospiciens, et ad primogenitum specialius sermonem dirigens, sic ait. Considera fili, quod ego iam grandevus, alias transfretavi, et quod regina mater tua, iam processerit in diebus suis, et quod regnum nostrum favente deo, possidemus pacifice et quiete. Diviciis, deliciis, honoribus, quantum libuit et licuit perfruentes, vide igitur quod pro Christo et ecclesia, nec mee parco senectuti, nec matri tue desolate misereor, delicias ac honores relinquo, et expono pro Christo etiam divicias. Te quoque ac fratres tuos, et sororem primogenitam; mecum duco, quartum etiam adduxissem filium, si annos pubertatis plenius attigisset. Que idcirco te audire volui, ut cum post obitum meum ad regnum perveneris, pro Christo et ecclesia, et fide catholica sustinenda, nulli rei parcas nec uxori, nec liberis, nec etiam regno. [Nota marginalis:Tu autem.] Tibi enim et fratribus tuis do exemplum: ut si opus fueris similiter faciatis. Currente igitur navigio versus Tunicium, et exercitu Christiano libere capiente portum in Affrica, Cartaginis castrum, et adiacentem re