gionem, in armorum ceperunt.
IX.
D einde inter Cartaginem et Tunicium, fixerunt tentoria, ibi aliquamdiu moraturi. Illic enim beatus Ludovicus post tot laudabilia virtutum opera, post tot laboriosos agones, quos pro fide Christi indeffenso animo toleraverat, disponente deo qui labores illius voluit feliciter consummare, et sibi laborum bonorum fructuum retribuere gloriosum, lecto decubuit febre continua fatigatus, et tunc documenta sancta que prius in Gallico conscripserat, domino per hoc primogenito suo, diligenter exposuit, efficaciter adimplenda. Invalescente igitur morbo, sana mente integro aspectu, et auditu, psalmos dicens, sanctos invocans, devote suscepit omnia ecclesiastica sacramenta. Demum vero ad extremam horam veniens, et supra stratum cinereum in modum crucis extensus, verba proferens ultima, pater in manus tuas commendo spiritum meum, anno domini millesimo ducentesimo septuagensimo migravit ad Christum hora videlicet nona qua dei filius pro mundi vita in cruce moriens expiravit. [Nota marginalis:Qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnavit in secula seculorum amen. Tu autem do. m.] Corpus vero beati Ludovici delatum fuit ad sepulcrum patrum suorum apud sanctum Dyonisium in Francia ubi et etiam alibi in diversis mundi partibus crebris choruscat miraculis gloriosus.