Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/36

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
20
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

quindecim et Deum uiuum non credebam, neque ex infantia mea; sed in morte et in incredu- litate mansi donec ualde castigatus sum, et in ueritate humiliatus sum a fame et nuditate et cotidie.

28. Contra Hiberione non sponte pergebam donec prope deficiebam, Sed hoc potius bene mihi fuit quia ex hoc emendatus sum a Domino et aptauit me ut hodie essem quod aliquando longe a me erat, ut ego curas haberem aut satagerem pro salute aliorum quando autem tunc etiam de me ipso non cogitabam.

29. Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis ad noctem illam uidi in uissu noctis, Scriptum erat contra faciem meam sine honore. Et inter haec audiui responsum diuinum dicentem mihi, Male uidimus faciem de signati nudato nomine; Nec sic praedixit, Male uidisti, sed, Male uidimus; quasi ibi se iunxísset. Sicut dixit, Qui uos tanguit quasi qui tanguit pupillam oculi mei.

30. Idcirco gratias ago ei qui me in omnibus confortauit ut non me impediret a profectione quam statueram et de mea quoque opera quod a Christo Domino meo didiceram, sed magis ex eo sensi in me uirtutem non paruam et fides mea probata est coram Deo et hominibus.

31. Unde autem audenter dico non me repre-