Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Effatur triplici quęcungqꝫ orator in hora
   Protinus hic iterum nil minus ore refert
Sic reor hunc genuit doctarum quinta ſororũ
   Cui pia muſa nihil non meminiſſe dedit.

Frater Egidius Viterbienſis heremita
 
CREMONÆ.
 

Ioãnnes Antonius Plebanus eximio humani diuiniqꝫ Iuris Doctori d. Petro Raunati salut.

Venimus exterina ſub celsa palatia luce
   Curia conſcriptos qua capit ampla patres
Teqꝫ ibi carminibus primum cenſere cremonã
   Senſimus. & laudes connumerare ſuas
Et ſit quanta tuę celeris facundia linguæ
   Quam per ingenium vel quaſi maius habes
Cedit enim ingenio tibi regulus imbribus oris
   Iſeus manans tullius eloquio
De memori vix mente licet contingere quiqꝫ
   Mortalem quoniam præterit illa fidem
Nunc equidem de te rumor pręceſſerat ingens
   Inuentus multo maior es ipſe tamen
Eloquar hoc fiat ſi non iniuria cuiꝗ̃
   Aut deus aut toto es primus in orbe virum
Salve igitur tenueſqꝫ meos dignare libellos
   Perlegere: accipiunt verba clientis heri
Vtqꝫ deus placida gaudet ſe voce rogari