Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est

   Tot quot vix poteris credere ſcripta fore
Adde illa ſuæ virtutis munera fatur
   Pectoribus noſtris addere poſſe cito
Quod ſi nũc ſpernes lachrymaberis alma futurũ
   In tempus poſthac forſqꝫ lugenda tua eſt Idem
Si ſua mirantur memorantem ſecula circum
   Vt numen petrum ſecula noſtra colant

¶ Quoniã ætate noſtra paucos excellenti memoria præditos fuiſſe cognouimus ſtatui pulcherrimũ opus Italię & toti orbi tradere: cuius pręcepta ſiquis ſeruare voluerit huius artis altiſſimũ culm paruo tpore mirabiliter attinget: nec fallor o lector cariſſime dum enim præcepta mea per totam italiã experiri cunti diuinũ potius ꝗ̃ humanũ opus ſe vidiſſe affirmabant: aliqui etiã ſe cruce ſignabat nec in artificioſa memoria præceptorem hũi: ſed deo mihi auxilium præbente regulas pulcherrimas maximis tamen laboribus inueni: hunc ego libellũ doctiſſimis auditoribus legi meqꝫ legente præcepta huius artis ab ore meo pdtes ſcripſere: & qui doctrina mea vſi ſunt & honor & laud ſunt cõſecuti hoc meũ inuentũ excelltiſſimi viri laudauerũt quo nomina in fine huius operis inſcribere placuit ne ſolus videar quod eſt meũ laudauiſſe: qoud fecto pulchrius iudicabitur ſi excellentiores habuerit laudatores mea igitur cepta cariſſime lector amplectaris