Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est

omniqꝫ ſtudio & diligtia exerceas: ex ipſis enĩ non ex aliis grana colliges & toto ope perfecto mihi crede maxima gloriam reportabis.

Non ſumus ſufficientes cogitare aliquid ex nobis. ſcribit apls.ii.ad corinthyos.iii. Omne donum optimum deſurſum eſt descends a patre luminum Iacobi pri.gl.in.l.nam & demoſthenes. ff.de legibus. Quid enim habes quod nõ accepiſti.i.ad corinthyos.iiii. ſine me nihil poteſtis facere. Ioãnis.xv. nolite gloriari neqꝫ loquamini elataneqꝫ procedat magniloqutia de ore viro quia deus ſenttiarum eſt dñs. Primi Regum.ii. intellectum tibi dabo & instruã te in hac via qua gradieris ait Deus omnipotens in libro pſalmorum per os prophetae & Bal. in principio libri feudorũ nõ poteſt aliquid homo boni velle niſi iuuetur ab eo qui nõ potest malum velle: dixit Augustinus ad Bonifaciũ Papã gratia pręvenit vt velimus bonũ. Augustinus in enchiridion monet ad quærdũ ſalut libertas arbitrii movente prius deo. Auguſtinus de eccleſiaſticis dogmatibus ſine gratia dei nullũ prorſus ſiue volendo ſiue agdo faciunt hoĩes bonũ. Augustinus de correctione & gratia velle etiã quod bonũ eſt nõ poſſum niſi tu velis. Augustinus in ſoliloquiis: & ſcribit ingeniosus poeta in principio ſui præclari operis dii ceptis nam vos mutaſtis & illas aſpirate meis. & alibi: Adſis & cepto Iuppiter alte meo. & pulchre loquitur Cęſar in.l.in nomine domini.C.de officio