neſtræ in parietibus poſitæ columnę anguli & quę his ſimilia ſunt. Secũda ſit regula: loca nõ debent eſſe nimium vicina aut nimium diſtantia. vicinitas enim vt expertus ſum in appoſitione rerum memoriam naturalem conturbat: ſi autem nimium diſtarent loca cum mora quæ locis tradita ſunt recitamus mediocriter ergo distabunt ſi vnus ab altero quinque vel ſex pedibus diſtabit. Tertia ſit regula vana vt mihi videtur eſt opinio dicentium loca fieri non debe re vbi ſit hominum frequentia: vt in eccleſiis aut in plateis: nam eccleſiam quandoqꝫ vacuã vidiſſe ſufficit non enim ſemper ibi hominum deambulatio viſa fuit & in hoc experientia quę eſt rerum magiſtra contrarium docuit. Quarta ſit regula: loca non ſint alta quia volui ꝙ homines pro imaginibus poſiti loca tangere poſſint quod vtile ſemper iudicaui. Accipio ergo eccleſiam mihi multum notam cuius partes diligenter conſidero in ea terqꝫ quater deambulans diſcedo domumqꝫ redeo & ibi per me viſamente reuoluo & hoc pacto principium locis do: In parte dextra portæ ex qua recto tramite ad altare maius itur mihi primum locum conſtituo: deinde in pariete poſt quinque aut ſex pedes ſecundum & ſi ibi aliquid reale ſit poſitum vt eſt columna feneſtra aut his ſimile ibi locum pono: ſi autem reale desit ad arbitriũ meum imaginarium fingo ſi tamen hoc loca fabricans omittere vellet timens ne rei appo-
Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/25
Appearance