Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ſitę obliuiſcatur concedatur dummodo ſit me mor ibi locum conſtituſſe & ſic de loco in locum procedatur donec ad eandem portam loca fabricans reuertatur & iſta fiant in parietibus primis eccleſiæ omiſſis omnibus quæ in medio ipſius ſunt: & ſiquis locorum copiam habere cupiat hoc ordine monaſterium intret & illud totum locis impleat aut in parietibus extra eccleſiam ſibi loca comparet: & qui multa voluerit meminiſſe multa ſibi loca comparare re debet: Ego autem quia omnes homines Italiæ copia rerum abſqꝫ chartarum reuolutione ſuperare volui in ſacris ſcripturis iure canonico ciuiliqꝫ & aliis multarum rerum auctoritatibus dum eſſem adoleſcens mihi centummilia locorum paraui & nunc ipſis decemmilia addidi in quibus per me dicenda poſui vt imprõptu ſint quando memoriæ vires experiri cupio & cum patriã relinquo vt peregrinus vrbes Italiæ videã dicere poſſum omnia mea mecũ porto nec ceſſo tam loca fabricare: hoc ſuadeo vt in aliqua eccleſia & monaſterio habeantur loca ſolum pro repondis rebus quas quotidie cõuenit recitare: vt ſunt argumta rationes hiſtorię fabulę & prędicatiões quę in quadrageſima fiunt & hoc officiũ illis locis tantũ deputetur & vnũ quod vtile iudicabitur pro iſtis locis in fine ſcribere diſpoſui. volo equid iuuenes huius artis cupidos perfectiſſime docere: loca aut ſic conſtituta ter aut quater in menſe