Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

memoria repetantur.repetitio enim locorum nullo precio emi poteſt.

SECVNDA

erit Concluſio vt charta habita modum ſcribendi in ipsa doceam in magna nobilium corona dum eſſem adoleſcens mihi ſemel fuit propoſitum vt aliqua nomina hominum per vnum exaſtantibus dicenda recitarem: nõ negaui: dicta ergo ſunt nomina in primo loco poſui amiciũ illud nomen habentem in ſecundo ſimiliter & ſic quot dicta fuerunt tot collocaui & collocata recitaui: & aduertat collocans vt ſemper amicum ponat agentem illud quod communiter ab eo fieri ſolet: & iſta concluſio clare procedit in nominibus cognitis: ſi autem non cognoſcitur amicus illud nomen habens veluti Bozdrab Zorobobel tunc collocabis quod loco ſuo dicetur: & idem dico in nominibus animalium vt eſt equus bos aſinus vt in primo loco ponatur equus in ſecundo bos in tertio aſinus & idem in rebus anima carentibus vt eſt liber cappa veſtis: ſed aduerte ne decipiaris ſi in primo loco poneretur liber in ſecundo cappa ſic ſimpliciter poſſes dum recitares deficere: excitare enim memoriam natural eſt artis huius officium: ſed hę res commouere non poſſunt quia gestus imaginis positę excitat qui in talibus naturaliter non reperitur: imago igitur in loco talis poni debet quæ ſe moueat ſi non poteſt ab alio moueatur rem talem in manu alicuius motoris ponas vt ex motu illo memo

ria