ria naturalis commoveatur: ſed acutiſſimi ingenii iuuenis dicet ꝙ hæc præcepta non ſunt omni ex parte perfecta formica in loco poſita ſe movet non tamen propter ſui paruitatem commovebit granum piperis in manu motoris poſitum etiam non excitat: fateor hoc ſi formica ſola collocetur ſed multitudinem formicarum aſcendentium & deſcendentium arborem in loco ponam. Quod ergo formica ſola facere non poteſt faciet multitudo & amicus etiam in loco multa grana movebit. Inſabit etiam ingenioſus iuvenis: pulex ſaltat nec commovet multitudo autem bene collocari non poteſt ſed pro pulice amicum pulicem capientem collocabo: & ego ſepiſſime pro pulice excellentiſſimum omnium ætatis noſtræ medicum Magiſtrum Gherardum Veronenſem poſui quem ſemel capientem pulicem aſpexi.
TERTIA
Eſt aurea Concluſio quia pro litteris alphabeti homines habeo & ſic imagines uiuas: pro littera enim .a. Antonium habeo pro littera .b. Benedictum & ſic perſonas in quarum nominibus prima littera eſt illa quam collocare uolo: & ego communiter pro litteris formoſiſſimas puellas pono: illę enim multum memoriam meam excitant & frequentiſſime in locis Iuniperam Piſtorienſem mihi chariſſimam dum eſſem iuuenis collocaui & mihi crede ſi