ra quod poteſt fieri per pauciora: ſufficit enim primam & ſecundam ſyllabam poſuiſſe dictionem tamen duarum ſyllabarum poſſumus totam collocare ueluti pater ponam in loco rem uel hominem pro imagine ſyllabæ pa:ut Paulum & pro ſyllaba ter: cum uocalis ſit in medio Raimundum accipiã telam in manu hebentem: cõculudo ergo ſic pulchre imagines alphabeti ſimul iunctæ & copia rerum incipientium ut ſyllabæ ſemper nobis ſeruiant ſi aliæ imagines defuerint: ſi enim alias habere poſſum iſtas omitto de quibus in aliis concluſionibus dicetur.
SEXTA
eſt Concluſio in iſtis dictionibus panis uinum lignum ueſtis & ſimilibis & in nominibus dignitatũ: ut eſt Papa Imperator abbas canonicus: quæ omnia etiam ruſtici intelligunt quid demõſtrent: uel ut clarius loquar uniformes ſunt in lingua uernacula & latina in talibus dictionibus alias imagines non quęro ſed pono illud quod dictio ipſa ſonat & ſyllabæ omnes talium dictionum poſſunt pulchro inuento facile collocari: in corpore nanqꝫ humano caſuũ imagines inueni: nam caput eſt caſus nominatiuus manus dextra genitiuus manus ſiniſtra dantiuus: pes dexter accuſatiuus pes ſiniſter uocatiuus & uẽter ſeu pectus caſus ablatiuus: & pro numero ſingulari pono aut pulchram puellam nudam & pro numero plurali ipſam egregie ornatam