aut illum quem meminiſſe uolo: aut ergo uolo collocare rem aut hominem: ſi rem ut panem puellam nudnã in loco ſibi pedem dextrũ cum pane tangentem collocabo: ſi autem dictionem collocare uolo hominem in aliquo officio uel dignitate conſtitutum demonſtrantem ut abbatem: abbatem unũ in loco nudum qui cum pede dextro locum percutiat pono: & ſi diligenter o lector dulciſſime conſiderabis hoc inuentum tibi pulchrum uidebitur: & ſic has dictiones totas ſoleo collocare.
SEPTIMA
eſt Concluſio quia poſſumus etiam collocare dictiones ſono uocis geſtu corporis & ſimilitudine & iſtis imaginibus frequentiſſime utor: pono enim amicum pro dictione: doctorum unum cognovi qui semper in ore habebat legem per hanc.C. de temporibus appellationum: illam enim tantum legem legum dolor memoriter dicebat: uolens ergo illam legẽ collocare illum dolorem pono qui ſemper riſum excutit & ſic ſono uocis collocationem facio: geſtu corporis ponuntur imagines quãdo ſit geſus in dictione comprehenſus pro uerbo enim ſpolio amicum pono qui alium ſpoliet: pro uerbo rapio amicum per uim aliquid rapientem: ſimilitudine colloco imagines quando rem dictioni ſimilem in litteris licet in ſignificatione diſſimilem inuenio: ut quãdo pro uerbo cano canem colloco.
OCTAVA
eſt