recitabimus: & hoc experto crede magiſtro.
VNDECIMA
eſt Concluſio cum quęreret quidam: Vtrum in eodem loco plura collocare deberet⹌ reſpondi ſi in locis ponere nolo quæ ab alio mihi proponũtur ut illa propoſita ſtatim recitare debeam imagines unius rei tantum in loco colloco: ſed ſi quæ in libris lego in locis ponere diſpono ut illa memoriter pronunciare poſſim tunc imagines plurium rerum in loco uno ſepiſſime ponere non dubitaui.
DVODECIMA
erit pulcherrima Concluſio: ut aperiam quo pacto numerorum imagines fieri debeant & pro omnibus numeris quos poſſimus excogitare uiginti tantum imagines inueni: illas ergo ſpecialiter deſcribam: pro numero decem eſt mihi crux magna aurea uel argentea: pro uiginti ſimilitudo litterę .r. ferrea uel lignea rei alicui rotundę coniuncta quia numerum uiginti hoc modo in charta ſcribimus zo: pro triginta ſimilitudo illius figuræ eodem modo rei rotundæ coniuncta: & ſic uſqꝫ ad numerum centum imagines habeo quæ decem ſunt: nouem etiam imagines numerorum habeo incipiendo ab uno uſque ad numerum nouem quas in digitis manuum hominis fabricaui. Eſt igitur digitus primus manus dextræ mihi pro primo numero ſeu pro uno: ſecundus pro ſecundo ſeu pro duobus: &