Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ſic uſqꝫ ad quartum digitum manus ſiniſtræ procedo: vt autem facilius iſta memoria teneãtur primum digitum manus dextræ dico eſſe ghelſforum: ſecundum ghebilinorum: tertium iudæorum: quartum anulorum: quintum aurium: & ſic de digitis manus ſiniſtrę ſit dictũ. Primum ghelforum appello quia ghelfi illum in magno precio habere dicuntur: ghebilini ſecundum: tertium iudęorum appello: quia ſi digitum illum iudeis oſtendimus toruo viſu reſpiciunt: qui autem cauſam ſcire cupiet quęrat & inueniet: cur autem quartum & quintum ſic nominem notiſſimum eſt: pro numero autem mille michaelem habeo.ſi ergo mihi numerus aliquis proponatur imaginem eius facilime in ueniam: aliqua exempla ponam quibus positis lector etiam rudis ingenii concluſionem iſtam optime intelliget: ſi.xi.q.iii. dicere voluero in loco ghelfum fingam crucem in manu dextra tenentem & iudæum qui totis viribus per vim illam manu dextra rapere tentet: ſi.ii.ad corinthyos.iiii. ponere voluero in loco ghebilinium fingam qui in manu dextra cortinam teneat quam pulchrę puellæ oſtendat illamqꝫ in manu dextra recipiat: puellam enim deſponſatam pro quarto digito & ſic pro quarto & nono numero colloco: ſi de pœnitentiis diſtinctione quarta meminiſſe voluero ſacerdotem ſenem non iuuenem cui peccata confiteatur Iunipera