Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est

collocabo & ipſa mirabile faciet: ſacerdotem namqꝫ abſolvet capiti ſuo manum dexteram imponens: & ſic ne in infinitum ſit proceſſus ſit finis huic pulcherriimæ artificioſæ memoriæ: in cuius præceptis omnia ſi non explicite ſaltem implicite comprehenduntur. Vnum tamen non omittam quod hoc in loco ſcribrre promiſi vtile in locis eſſe iudico quæ pro rebus auditis repondendis fabricauimus: ſi in quinto loco manus aurea ponatur in decimo crux aurea in quintodecimo manus argentea in vigeſimo imago ipſius numeri & ſic in cæteris facere monet mea doctrina.


Excellentiſſimos in artificioſa memoria habui auditores o lector dulciſſime meamqꝫ doctrinam miris laudibus extulerunt quorum aliquos hic legere tibi vt puto placebit Fuere mei diſcipuli Magiſter Antonius Trõberta ordinis minorum theologus theologus celeberrimus Magiſter Petrus Rochabonella Magiſter Ioannes de Aquila Magiſter Nicoletus Teatinus Magiſter Hieronymus Veronenſis Magiſter Hieronymus de Polchaſtris artium & medicinę doctores conſumatiſſimi & Paduę legentes. Spectabiles Seuerius & Nicolaus illuſtriſſimi Ducis Ferrariæ ſecretarii Dominus Ioãnes Maria Riminaldus dominus Dominicus de Maſſa dominus Antonius de Liutis dominus Ioannes Franciscus de Canali & dominus Leonellus