Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ficum dominum Ioannem Frãciſcum Paſqua licum & dominum Sigiſmundum de Capitibus liſtæ & dominum Monaldinum de Monaldinis teſtes habeo. Petii ego doctor creatus in vniuerſitate Patauina, vt mihi in cathedra ſedenti aliquis de vniuerſitate auditor vnũ ex tribus voluminibus digeſtorum quod eligeret pręſentaret locumqꝫ in quo legere deberem deſignaret: dixi enim ſuper re propoſita innumerabiles leges allegabo teſtes ſunt Clariſſimus Iuris utriuſqꝫ doctor dominus Gaſpar Orſatus Paduæ Iura Canonica legens: & doctiſſimus dominus Proſper Cremonenſis Paduæ cõmorãs. Omnes prædicationes quas in vna quadrageſima magiſter Antonius heremita Pa duę pronunciauerat coordine quo ipſe dixerat memoriter pronunciaui & in ſcriptis ſibi dedi: quo viſo dixit amplus Paduę non prędicaret: & huius rei ſi viuit teſtis eſt ipſe omni exceptione maior.

Prędicationes etiam domini Mathei Veronenſis canonici regularis & viri eloquentiſſimi quas in tota quadrageſima fecerat ſibi in ſcriptis dedi quia memoriter tenebam & in chartis reponabam: teſtis eſt ipſe & dominus Deodatus Vicentinuſ canonicus regularis. Dum Piſtorii legerem a dominis Florentinis conductus ſermonem verbi dei fratris Blaſii de Plombino heremitę recitaui: teſtes ſunt Pau-