Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Brixia, Papia, & Cremona: quid potuerit mea artificioſa memoria declarant hoc carmina quę in principio huius libelli leguntur. Teſtis eſt Illuſtriſſimus marchio Bonifacius & eius pulcherrima vxor quę me egregio munere donauit: teſtis eſt nouiſſime Bononia: teſtis eſt Illuſtriſſimus Hercules Dux & Illuſtriſſima vxor Eleonora: Teſtis eſt tota Ferraria: duas enim prædicationes celeberrimi verbi dei præconis magiſtri Mariani heremitæ recitaui: quo audito obſtupuit dictus Magiſter & dixit: Illuſtriſſima Duciſſa hoc eſt diuinum & miraculoſum opus: teſtis eſt Vniuerſitas Patauina: omnes enim lectiones meas Iuris canonici ſine libro quotidie lego: ac ſi librum ante oculos haberem: textum & gloſas memoriter pronuncio vt nec etiam minimam ſyllabam omittere videar. In locis autem meis quę collocauerim hic ſcribere ſtatui & quæ locis tradidi perpetuo teneo: in decem & nouem litteris alphabeti vigintamilia allegationum Iuris vtriuſqꝫ poſui & eodem ordine factorum librorũ ſeptem milia: mille Ouidii carmina quę ab eo ſapienter dicta continent: ducentas Ciceronis auctoritates trecenta philoſophorũ dicta: magnam Valerii Maximi partem: naturas fere omnium animalium bipedum & quadrupedum quarum auctoritatum ſingula verba collocaui & quando vires artificioſæ memorię experiri

cupio