locis tradidi tria milia allegationum decreti: duo milia decretalium: totum ſextum & eius mille gloſas: Clementinas & earum mille gloſas: & quando de gloſis decretalium Sexti & Clemẽtinarum uerbum facio dictiones in quibus ſunt poſitæ profero Mille etiam ſingulariter dicta in Iure ciuili memorię tradidi nec fabula narratur: in hiis enim quotidie periculũ facio omnia mea mecum portare uolui maiora tamen cupere ab hiis diſco: naturalia enim deſideria infaciabilia ſunt ut ait Seneca ad Lucillum: Non omitto etiam Illuſtrem Principẽ Marchum de Piis qui me audiens obſtupuit: & ex hoc me abſentẽ ſepeſſime nominat. Dominus Bartholomeus Pigaſetus Vincentinus uir quidem ſapientiſſimus dicere audet dominum Thomam Reatinum qui omnium ætatis ſuæ memorioſſiſſimus fuit noui & ſibi magna amicitia coniunctus fui: ſed te ſuperiorem eſſe iudico.
Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/45
Appearance