Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Hic liber eſt qui nunc præbebit lumina cęcis
   Pręceptis poterunt dicere multa meis
Innumeroſqꝫ dabunt nobis hæc ſecula ciros
   Excidet & tanti gloria magna uiri
Te tamen ut Petri dantis pręcepta precamur
   Sis memor & dicas petre magiſter eras.

 
Die. iiii. Ianuarii. M.ccccc.xci.
 

Adiens præſentiam Sereniſſimi Principis & Illuſtriſſimi Dominii, Egregius Iure Conſultus, Dominus Petrus de Rauenna nuncuptatus A Memoria Legens Ius Canonicum in Gymnaſio Patauino Reuerenter expoſuit ſe toto tempore eius uitæ multis uigiliis & laboribus inſudauiſſe, ut artem Memoriæ adipiſceretur, quemadmodum Deo optimo maximo opitulante adeptus eſt , Compoſuiſſeſqꝫ in arte ipſa quoddã opuſculum nuncupatum Fœnix: quod cum decreuerit impreſentiarum ad vniuerſalem commoditatem & beneficium edere humiliter ſupplicauit detur modus ne alieni colligant fructus laborum & vigiliarum ſuarum: Cui quidem æque ac conuenienti petitioni annuentes Inftra ſcripti Domini Conſiliarii: Sic conſulente Collegio terminantes decreuerunt, decernuntqꝫ, & iubent, nemo audeat

C ii