Jump to content

Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

litum nomina meminiſſe pro eius gloria apud veteres diuulgatur. Carneades in grecia: queuis ſibi oblata volumina in mor legentis memoriter recitauit diuina quadam memorie fecunditate. Aneus Seneca fert Latron Portium memoria pro libris ſemper vſum: unã que ſemel didiciſſet perpetuo heſitura illi permanebant. Atqui id eis duntaxat vel perpaucis alijs peculiare erat: Caducea ſiquide multis paſſionibus ſubiecta: vndequaqꝫ deſectibilis hominu generi innaſcitur memoria: Que niſi arte fuerit adiuta mox perexigua defatiſcit in pauculis: Quare ipſam pleriqꝫ medicinis nonnullis ex Symonidis inuentione locis imaginib reuelare moliti diuerſa diuerſis ingenijs media excogitarunt. Inter qͦs Seneca Tullius/ Quintilianus/ Stephanus de Lauro/ Franciſcus Petrarcha / Mateol Veronenſis/ Iacobus Publicius/ Inſuper/ Petrus Rauennas legum doctor/ Ioannes Surgant Ioan. Roechlin/ Georgius Reſch/ Georgius Sibuti precipui ſunt quos viderim plures aliorum libros de hac arte impreſſos legerim. Sunt quoqꝫ nõnulli qui tam ſi perpetua vigerent memoria eius cõfirmande ceptiones in editiunculis ſuis abſque nomine ſuo tradiderint: Qui ſi perhennem neglexere memoriam nominis ſui immemores: Nõ pterea ſalubrem eorum aſpernatus erudition quicquid conſencaneum huic rei excogitarũt ſimul tum aliorum preceptionibus: pro importuna amiciſſimi mei. Do. Ioan. Greubroch artium philoſophie ac medicinarum expertiſ