ſimi doctoris ſolicitatione dum adoleſcentior eſſet in vnum congeſſi libellum: qui inde Congeſtorium artificioſe memoratiue nomen ſortitus eſt. Interpoſita itaqꝫ per me appellatione cum deuolueretur ad S. Apoſtolicam cauſa Iacobi hochſtraſſen inquiſitoris contra Speculum oculare: tibiqꝫ inter cardinei cetus viro preclariſſimo committeretur/ veluti iuriſcõſultiſſimo: ⁊ quod precipuum erat: quia inter Theologicum agmen facile primatum tibi vẽdicas: vt vix alter eque actu (abſqꝫ iniuria dixerim) quid nam fidei arthodoxee conſentaneum: quidue diſſonum internoſceret. Cumque igitur reuerendiſſime pater e procuratore quẽ geſſi apud Epiſcopum Spyreñ. factus apud Reuerendiſſ. Domi. tuam ſolicitator contra capnioneas illas opinationes abſte iuſtitiam (ad quam vltroneus videbare) efflagitandam indies vel rectius horatim edes tuas frequentarem: duo potiſſimum erant que longe more moleſtiam nonnihil alleuiarent: Imprimis quidem locorum arte Symonidis comperatio oportuna in tam amplo ſpacioſo perpolito cum differentijs ad rem ipſam neceſſarijs exornatiſſimo palatio. Ne modo vt Ciceronis eſt preceptio centum inibi concederentur loca: verum pene infinita que Ioan. Michaelis ⁊ Petrus rauẽnas atqꝫ alij ſuadent facillimũ illic conſtituere licuerit. Si quippe religioſoꝝ domus Theologorum: Iuriſtarum / Medicoꝝ / Philoſophorum: ⁊ id genus hominum mãſiones ingredi libeat quatenus inibi nobis loca vendicemus a Palatio tuo diſceſſus nulla ra-
Pagina:Foenix. Domini Petri Ravennatis memoriae magistri - (Petrus) (IA hin-wel-all-00002799-001).pdf/56
Appearance