Pagina:Foliot Canticum.pdf/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est
1
Cap. 1.
1 Osculetur me osculo oris sui.

QUæ est ista tam inclyta? formæ tam elegantis & gratiæ? ut summi Regis osculum audacter appetens, dicat, Osculetur me osculo oris sui? Nunquid in somnis agit hæc anima, fingens sibi quod vult, raptans sese in spem quandam sine re, inanes formans intus apud se visiones, & jam nunc sperans apprehendere, quod nec laboriosis queat conatibus adipisci? Quo enim ascendit hic spiritus, auri in tantum immemor, & oblitus argenti, lapidem pretiosum non reputans, cuncta quæ mundus possidet, suisque possidenda communicat, in tantum respuens, ut haec manu perfectionis sanctæ repellens, dicat, Seorsum vos, abstractus a vobis amor meus in superna trajectus est, solum illum appetens qui vere solus est, cunctisque suæ causam pariter & eectum præstat essentiæ, in quem suspitans, sanctique impatiens desiderii, secum agit hæc anima, & loquitur dicens, Osculetur me osculo oris sui: non enim vana loquitur anima sic inspirata, sed summa. Jam diu rivos sapien-

tiæ
B