Pagina:Foliot Canticum.pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est
2
C a p. 1.

tiæ Salomonis ebibit, ipsumque in Ecclesiaste disputantem audivit: olim quidem delicata, & tenera, cum nondum a formis exterioribus ad interiora pervenerat, cum nondum a creatura ad Creatorem ascenderat, mundo totis hærebat amplexibus, rebus ipsis visibilibus se totis affectibus alligabat: scholam vero doctrinæ spiritualis ingressa, non plebium magistrum quempiam, sed summum illum in sapientia Salomonem audire meruit, Ecclesiæ sanctæ lectionem quandam introductoriam instituentem, qua electam quamque animam a mundo avocet; avocatamque & abstractam, illi qui mundo superior est, insolubili charitatis nexu consociet. Videns enim in spiritu summus ille Salomon omnem fere animam in terra quasi fodientem, secularibus se negotiis implicantem, amoremque suum non jam erigentem sursum, sed inferius inclinantem; ut erigeret incurvatam & miseram, de summo contemplationis suæ ad ima conversationis humanæ descendit, errantem revocans, præceptis illam salutaribus instruens & reformans, & sic demum per quosdam velut ascensionis gradus, ad sanctæ contemplationis & amoris summa perducens. Inprimis igitur ætati teneræ promittit magna, dicens, Parabolæ Salomonis ad sciendam sapientiam & disciplinam, & ad intelligenda verba prudentiæ, & suscipiendam eruditionem doctrinæ. Blanda suggerit, annectens, Audiens sapiens sapientior erit, & intelligens gubernacula possidebit.[1] Sic ipsi non statim mundi, & eorum quæ in mundo sunt contemptum prædicat, non arctioris vitæ ardua & excelsa commemorat; Prius namque quod animale est, deinde quod spirituale.[2] Unde magister optimus, ne statim gravia suadendo, animam quam erudiendam susceperat, in ipsis optundat initiis, ipsam ad suæ velut annos infantiæ transigendos, mundo & his quæ mundi sunt, uti

  1. Prov 1.1, &c.
  2. Cor. 1. 15.46.
libere