Pagina:Foliot Canticum.pdf/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est
3
C a p. 1.

libere, & in iis jucundari permittit: legem tamen sibi statuens, ne peccando diffluat, nec in usum malitiæ convertat & libidinis, quod magno dono magni percepit authoris. Proponit igitur attente jam audienti, Parabolas; & ipsam, quot Parabolis instruit, tot ad bene & honeste vivendum legibus informat & adstringit: quas nimirum Parabolas, si mentis oculo prudens lector attentius introspexerit, in ipsis ad conversationem honestam, mundi hujus possessoribus, vitaque communi degentibus, assignatam plenissime vitæ formam istelliget. Nam quia sine fide placere Deo est impoßibile,[1] in ipso statim tractatus exordio, fides, & cultus summæ divinitatis inculcatur, cum dicitur, Audi, fili mi, disciplinam patris tui, & ne dimittas legem matris tuæ.[2] Patris enim summi disciplina, quam ab ipso plenissime didicit Ecclesia, hæc est, Credere quoniam est, & quod diligentibus se remunerator sit,[3] & quod in sine temporum filium suum in carnem miserit, & per ipsum promissa impleverit. Lex vero matris Ecclesiæ, prima naturalis illa est, Dei digito in hominum cordibus exarata; secunda in tabulis conscripta lapideis; tertia, lex Evangelii in Spiritu Sancto & gratia ministrata. Legem itaque matris nostræ non dimittere, hoc est, ab unitate Ecclesia, & summæ divinitatis cultu, quem intus gratia inspirante suscepit, non recedere. Cætera vero mandata Decalogi, toto Parabolarum volumine, distinctis radiant locis; quibus, aliisque præceptis quam pluribus, quasi sanctum quoddam seculare proponitur, & secularium vita apto quodam rationis monderamine instituitur; quatenus sic utatur mundo, ut non declinet a Deo; sic permissa & submissa sibi possideat, ut a prohibitis indesinenter abstineat. In prima institutione, cum humanis satisfactum sit desideriis, & homini permissum

  1. Heb. 1 1.6.
  2. Prov. 1.8.
  3. Heb. 1 1.6.
sit
B 2