Pagina:Foliot Canticum.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est
4
C a p. 1.

sit temporalibus uti sobrie, juxta quod ad primum hominem divina voce dictum est, Crescite & multiplicamini, & replete eterram, & subjicite eam, & dominamini piscibus meris, & volatilibus cæli, & universis quæ moventur super terram;[1] secundæ jam institutioni locus est, ut de his quæ diu possedit homo, jam nunc audiat quid arbitrandus sit; an ipsis amore sit inhærendum, an sit ab his amor ad quiddam altius & longe melius erigendus: unde singula quæ sub Sole sunt, veritatis stylo percurrens Salomon, volumine secundo ait, Vanitas vanitatum, & onmia vanitats;[2] quam nimirum vanitatem rebus quibusque transitoriis inesse potenter ostendens, quod nequaquam vanis involvendus est animus, aut vanis amor implicanus, animam quam erudiendam susceperat, a vanitate sequestratam, seorsum applicat veritati, dum in ipsius operis sine subjugit, Adolescentia & voluptas vana sunt.[3] Et paulo post, Memento Domini Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam venias tempus afflictionis, & anni de quibus dics, non mihi palcent.[4] Et paulo past, in ipso sermonis exitu, Deum sime, & mandata ejus observa: hac est omnis homo.[5] Qua verborum compendiosa clausula, quid aliud mentibus homnium, nisi summæ ipsius divinitatis timorem, & debiti reverentiam cultus insinuat. Hæc enim via est, hic est accessus ad viam, si timore sancto comprehensus animus declinet semper illicita, & intus amoris igne accensa mens, indesinenter accingatur ad bona: homo namque medius in creaturæ rationalis ordine positus est, habens Angelum bonum supra se, malum inferius, post hujus elapsum vitæ ad alterutrius æqualem, juxta vitæ merita, perducendus. Hic itaque, sicut inter hos medius est, sic habet aliquid cum utroque commune, amorem, scilicet, cum ipso qui sursum est, timorem cum ipso

  1. Gen 1.28.
  2. Eccles. 1.2.
  3. Cap. 11.10.
  4. Cap. 12.1.
  5. Ibid. vers. 13.
qui