Pagina:Foliot Canticum.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
C a p. 1.

ritatem; sicut dictum est, Dominum illuminatio mea, & salus mea; quem timebo?[1] Averia igitur a mundo anima, & ad Christum tota mente conversa,[2] oblita quæ retro sunt, & in anteriora se potenter extendens, mundum subtus se jam deorsum longe conspiciens, in æternitatem totam se rapiens, summa & æterna Domini Jesu contemplando conspiciens, & instanter amando desiderans, quia tota succumbit amori, & spis rituali languet desiderio, plenos tamen nondum sponsi præsumens amplexus, ut suo vel in aliquo satisfiat amori, petit osculum, & vel sibi, vel ad familiarem fortassis angelum mente loquens, spiritualibus spiritualia communicans, amore aperit suum, & amans ab amore sic exorditur, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Quæ quia in præfaciunculæ modum dicta sunt, cætera sequenti tomo explicabimus, aspirante Domino, qui vivit, & regnat per omnia secula seculorum. Amen.


Osculetur me osculo oris sui.

Labore jugi, virtutis exercitatione continua, fidelis hæc anima eousq; perducta est, ut summi Regis aspiret ad osculum, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Inde est, quod nequaquam stylo prolabente currimus, sed velut in summis hærentes stamus, sanctæ istius animæ occulta simul & perfecta intente rimari cupientes, & imitari. Qua in te, illud primum occurit, quod ipsa sibi cum Apostolo confidentissime gloriari videtur, ut dicat, Gloria nostra hæc est, testimonium conscientia nostræ.[3] Nam quæ summæ divinitatis expetit osculum, novit proculdubio mundum se habere cor, munda se novit habere labia, honesta faciem, & tanti Regis osculo non indignam: ut videatur

  1. Psal. 16.1.
  2. Phil. 3.13.
  3. Cor. 2. 1.12.
sibi
C