Pagina:Foliot Canticum.pdf/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
15
C a p. 1.

egressæ, vana mundi deserentes, immo mente calcantes animæ, quam pie suscipiendæ sunt, quanta a nobis charitate fovendæ, ne unquam degenerando respiciant; sed amorem suum in Patrem Luminum indesinenter accendant, quousque beatis dona repromissa percipiant? In sanctis itaque constituta desideriis anima, terrena respuens, cœlestia nondum apprehendens, in amoris sui quoddam velut incentivum, suorum permittatur schematibus uti verborum; præstertim cum osculum, aut amplexus, aut cubile, aut aliquid tale nominans, nil carnale cogitet, nil præsumat indignum, nil meditetur omnino nisi quod sanctum est: (Nam totum quod in osculo miera peccat, & carnalis affectio, ab ejus mente tam longe est, quam ipsa procul a vitio, virtute purificata, secessit.) Est enim & sanctum osculum, sicut meminit Apostolus, dicens, Salutare invicens in osculo sancto.[1] Et, juxta Veritatem, occurens Pater reverenti filio, Misericordia monts, & accurens cecidit super collum ejus & osculatus est eum.[2] His itaque, quæ zelus moverat in Supernis, agente modestia, consopitis, in tractatum sequentem, quæ inspirante Dominu, sunt dicenda, differemus.


Osculetur me osculo oris sui.

Ut tomo superiore jam dictum est, est quoddam fœdæ voluptatis osculum, cujus vel reminisci dedignatur animus in superna jam levatus: Sed est osculum sanctum, cujus meminit apostolus dicens, Salutate invicem in osculo sancto, & veritas in evangelio, misericordia motus Pater cecidit super collum filii sui, & osculatus est eum.

  1. Rom. 16.16.
  2. Luc. 15.20.
Osculum