Pagina:Foliot Canticum.pdf/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
C a p. 1.

Osculum itaque, quoddam reconciliationis est, quoddam congratulationis est, quoddam jucunditatis, & permissæ cujusdam & sanctificatæ voluptatis. Reconciliationis est osculum, cum ante discordes animi in pacem & amicitiæ gratiam aliquo mediante revocantur, & confœderationis & conjunctionis animorum, quæ sit intrinsecus, signum est osculum quod extrinsecus exhibetur. Osculum vero congratulationis, est, cum absentes jamdiu propinquos, & amicos a peregrinatione vel aliunde reversos, ad nos congratulando suscipimus, & interioris gaudii nostri certitudinem, ipso quod foris damus osculo demonstramus. Sponsi vero ad sponsam sanctificatæ cujusdam voluptatis est osculum. Est itaque triplex osculum, in quod suspirat ecclesia, & quod sibi dari fidelis anima quæque desiderat: optat enim ecclesia sancta reconciliationem, optat congratulationem, optat & sanctam illam, quæ est sine sine future, jucunditatem. Nondum enim incarnato Verbo, non erat ecclesiæ pax ad Deum, quæ post hujus elapsum vitæ, tita trahebatur in infernum. Homo namque se totum, in stirpe, scilicet, & propagine, obnoxium æternæ morti constituit, cum authori suo, a quo tot & tanta recenter acceperat, illi (inquam) non volenti solum, & jubenti, sed & minas intentanti, in re minima obedire contempsit. Nam etsi amoris experimentum magnum non sit, si in modico quis obediat; magnum tamen irreverentis animi signum est, summique contemptus indicium, siquis in re modica obedire contemnat: nam juxta Veritatem, Qui medico fidelis non est, quomodo erit fidelis in magno?[1] Quo itaque minus fuit in quo obedire contempsit homo, eo peccatum majus est quod incurrit, & supplicium majus est quod meruit. Nam

  1. Luc. 16.10.
qui