Pagina:Foliot Canticum.pdf/286

E Wikisource
Haec pagina emendata est
277
C a p. I.
1 Osculetur me osculo oris sui.

Synagoga Deum incarnati desiderat, ac venienti devota charitate occurrit. Hujus vox prima sonat in Cantico amoris, cui cum Prophetæ sancti viam vivendi crebro demonstrarent, ejusque adventum, qui tanquam Sponsus procedens ethalamo mundu nova benedictione ditaret, ostenderent; vocibus præconum transitis, ipsius Regis ac Salvatoris cœpit desiderare præsentiam, dicens, Osculetur me osculo oris sui, quod est, Non semper ad me erudiendam angelos, non Prophetas destinet; veniat ipse aliquando qui tam diu promissus est, præsentiæ suæ me luce illustret, ac velut osculum inferens, proprio alloquens ore me confortet, id est, me interrogantem de via salutis erudire non spernat. Quod esse impletum legitur in Evangelio, Sedente Iesu in monte, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et apieriens os suum, docebat eos, dicens, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.[1] Dicit ergo, Osculetur me osculo oris sui, id est, Tangat me dulcedine præsentiæ suæ, quam sæpius a Prophetis promissam audivi.

  1. Matth. 5.1.
Quia
Nn 3