Jump to content

Pagina:Foliot Canticum.pdf/287

E Wikisource
Haec pagina emendata est
278
C a p. I.

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Notae marginaliae per pagina 277 legere possebat.


Quia meliora sunt ubera tua vino.

D vlcedo Evangelicæ doctrinæ austeritate legali melior est. Vinum, fervorem scientiæ legalis, Lac dicit redimenta fidei evangelicæ; unde Paulus, Lac vobis potum dedi,[1] id est, escam. Meliora sunt ubera Sponsi vino, quia quoscunque rudimenta fidei ex aqua & spiritu regenerant, vitæ cœlestis introitu aperto educant, quod longa Legis observatio facere non valebat, apostolo teste, qui ait, Nihil ad perfectionem duxit Lex.[2] Per Ubera doctores intelliguntur, qui nos potant lacte scientiæ.


2 Fragrantia unguentis optimis.

I deo Spiritus sanctus unguentis comparatur, quia sicut unguentum sanat vulnus, ita Spiritus sanctus fugat vitia, animas fovet & sanat. Bona erant unguenta quibus prophetæ & sacerdotes ungebantur in Lege, sed meliora quibus apostoli & successores eorum invisibilter sunt uncti: de quibus Paulus, Et qui nos unxit Deus, & qui signavit nos Deus.[3] Et Joannes, Unctionem quam accepistis ab eo, in vobis maneat.[4]


Oleum effusum nomen tuum.

R eddition causæ est: non enim mirum est si membra illius unguentis redoleant, cum ipse ab unguento nomen acceperit, a chrismate Christus, id est, ab un-

  1. Cor. 1. 3.2.
  2. Heb. 7.19.
  3. Cor. 2. 1.21.
  4. Joan. 1. 2.27.
ctione