Pagina:Foliot Canticum.pdf/288

E Wikisource
Haec pagina emendata est
279
C a p. I.

ctione unctus (quod nomen cum gratia Spiritus Sancti in baptismate funditur in cunctos fideles) unde Petrus, Quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto & virtute.[1] Et in Psalmis, Unxit te deus oleo gaudii præ consortibus tuis.[2] Oleum dicit, non stillatum, sed, effusum: non enim dat ei Deus ad mensuram spiritum,[3] quia ipse est plenus Spiritu Sancto.


Ideo adolescentulæ dilexerunt te.

Id est, electorum animæ gratia baptismatis renovatæ.


3 Trahe me post te.[4]

Synagoga Deum prius venire, & osculum pacis sibi offerre postulabat; nunc Ecclesia jam veuisse, jam ad cœlos sciens redisse, ut illum possit sequi desiderat: quod quia per seipsam impleri non potest, ejus ad quem venire cupit, ductum implorat, Trahe me post te, id est, Quia sine te nihil possumus facere, precamur nos ad te currentes tuæ protectionis dextra sustentes: currere enim, vel cursum consummare non possumus, nisi te duce & adjutore curramus. Vnde Paulus, Plus illis omnibus laboravi, non tamen ego, sed gratia Christi.[5]


Curremus simul in odorem unguentorum tuorum.

Id est, incremento donorum Spiritus sancti bene operando tecum, ad consortium cœlestis Jeru-

  1. Act. 10.38.
  2. Psal. 45.7.
  3. Joan. 3.34.
  4. Vox Ecclesiæ de Gentibus.
  5. Cor. 1. 15.10.
salem