Jump to content

Pagina:Foliot Canticum.pdf/292

E Wikisource
Haec pagina emendata est
283
C a p. I.

Et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

I d est, perditos nutri auditores, qui sequuti insipientium doctinas magistrorum, a sinistris staturi sunt.


8 Equitatui meo in curribus Pharaonis aßimilavi te, amica mea.

S icut priorem populum de Ægyptio liberavi timore; sic te, Sponsa mea, de persequentium, si in me consideris, liberabo manibus.


9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis.

T anta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei, nulla pravorum doctorum seductione corrumpas.


Collum tuum sicut monilia.

I n collo, sancti prædicatores, qui quod verbo docent operibus ostendunt, designantur: in monilibus, operis eorum perfectio exprimitur.

10 Mura-
Oo 2