Jump to content

Pagina:Foliot Canticum.pdf/294

E Wikisource
Haec pagina emendata est
285
C a p. I.

rismata divina, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo sui participibus.


In vineis Engaddi.

E ngaddi, fons hædi, baptismum significat.


14 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es.[1]

P ulchra es, operibus mundis, quibus sobrie in hoc seculo conversatio, pulchra in simplicitate cordis, quia pro sola æternitatis intentione bonis actibus insistis.


Oculi tui columbarum.

O culi cordis tui mundi ac simplices, & ab omni duplicitate fallendi immunes. Vel, sensus tui spirituali sunt intellectu præditi.


15 Ecce tu pulcher es, Dilecte mihi, & decorus.[2]

A

udiens sancta Ecclesia geminam sibi a Domino pulchritudinem, operis, videlicet, & intentionis, cum simplicitate puri cordis esse attributam, devota voce respondet, Ego quidem quicquid pulchritudinis,

  1. Vox Christi.
  2. Voc Ecclesiæ
gratiæ,
Oo 3