Pagina:Foliot Canticum.pdf/297

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
288
C a p. II.

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Notae marginaliae per pagina 287 legere possebat, et nullae sunt.


Et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Qvia gratiæ suæ cœlesti dulcedine me reficit.


4 Introduxit me rex in cellam vinariam.

Cella vinaria Ecclesia debet intelligi, in cujus unitate solummodo Spiritus Sanctus dari solet & accipi; cujus gratia hoc loco vini nomine designatur.


Ordinavit in me charitatem

In qua cella ordinata charitas est, ut quisque Deum toto corde plusquam seipsum, proximum tanquam seipsum diligat.


5 Flucite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

Consolamini me exemplis seu incipientium, seu terminantium, viam salutis mihi ostendite, dum adhuc in hujus peregrinationis tædio amore supernæ visionis languesco.

6 Læva