Pagina:Foliot Canticum.pdf/299

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
290
C a p. II.

Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

Tales enim saltus fecit Dilectus meus: de cœlo venit in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulchrum, de sepulchri rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes & colles, id est, Sanctorum altitudines.


9 Similis Dilectus meus capreæ hinnuloque cervorum.

In assumptione carnis & humilitate, capreæ in varietate virtutum & innocentia, hinnulo cervorum Christus comparatur, id est, Patriarcharum.


En ipse stat post parietam nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

Indutus pariete nostræ mortalitatis latuit, sed prospiciens ad nos per cancellos & fenestras dum miracula fecit, vel ex miraculis appareret qui ex[1] passionibus latuit.


10 Et Dilectus meus loquitur mihi.

Ad prædicandum me hortatur, dicens.

  1. f. in
Surge,