Pagina:Foliot Canticum.pdf/301

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
292
C a p. II.

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Notae marginaliae per pagina 291 legere possebat.


Vox turturis audita est in terra nostra.[1]

Id est, Christi salvatoris nostri, dicentis, Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum.[2]


13 Ficus protulit grossos suos.

Veteris legis præcepta ceciderunt.


Vineæ florentes odorem dederunt.

Id est, Evangelicus populus, seu vites florentes, sanctæ conversationis odorem longe lateque dederunt.


Surge amica mea, speciosa mea, & veni.[3]

O Sponsa & amica mea, cui tanta obtuli bona, surge & veni, & accinge te ad certamen, unde æternum quietem accipias.


14 Columba mea.

Per infusionem Spiritus Sancti.


In foraminibus petræ, in cavernis maceriæ.

Id est, vulneribus quæ pro salute Sponsae Sponsus accepit; & caverna maceriæ, id est, custodia virtu-

  1. Vox Ecclesiæ.
  2. Matth. 3.2.
  3. Vox Sponsi.
tum