Pagina:Foliot Canticum.pdf/306

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
297
C a p. III.

Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, & in cubiculum genitricis meæ.

Tenui illum firma fide, & tenebo, donec in fine seculi per officium prædicationis introducam illum in domum & cubile synagogæ quæ me genuit in Domino, & fiet unum ovile & unus pastor.


5 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit.[1]

In superoribus Sponsam non invenimus ad quietem somno pervenisse, sed potius de lectulo exsilientem labore maximo ad inventionem Dilecti sui prosperasse, & quomodo idem Dilectus, ne eam exagitent, adjurat filias Jerusalem. Sed forte anima illa felici sopita sopore, quæ in divino amore novit quiescere, claudit oculum in exterioribus cordis, & aperit in interioribus. Merito ergo adjurantur filiæ Jerusalem, ne suscitent Dilectam, id est, ne mentem Deo devotam ab intentione desiderii cœlestis importuna irruptione præpediant. Repetitur hic locus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus curam Ecclesiæ de Gentibus gerere designet, quam Ecclesiæ collectæ de Ju-

  1. Vox Christi.
dæis.
Q q